monumenta.ch > Augustinus > 38
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXXVII <<<     >>> XXXIX

Caput XXXVIII

1 Mittitur Iacob a parentibus in Mesopotamiam, ut ibi ducat uxorem. Patris mittentis verba haec sunt: Non accipies uxorem ex filiabus Chananaeorum; surgens fuge in Mesopotamiam in domum Bathuel, patris matris tuae, et sume tibi inde uxorem de filiabus Laban, fratris matris tuae.
2 Deus autem meus benedicat te et augeat te et multiplicet te; et eris in congregationes gentium; et det tibi benedictionem Abraham patris tui, tibi et semini tuo post te, ut heres fias terrae incolatus tui, quam dedit Deus Abraham. Hic iam intellegimus segregatum semen Iacob ab alio semine Isaac, quod factum est per Esau.
3 Quando enim dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, pertinens utique semen ad civitatem Dei, separatum est inde aliud semen Abrahae, quod erat in ancillae filio, et quod futurum erat in filiis Cetturae. Sed adhuc erat ambiguum de duobus geminis filiis Isaac, ad utrumque an ad unum eorum illa benedictio pertineret; et si ad unum, quisnam esset illorum.
4 Quod nunc declaratum est, cum prophetice a patre benedicitur Iacob et dicitur ei: "Et eris in congregationes gentium, et det tibi benedictionem Abraham patris tui."
Pergens itaque in Mesopotamiam Iacob in somnis accepit oraculum, de quo sic scriptum est: "Et exiit Iacob a puteo iurationis et profectus est in Charran et devenit in locum et dormivit ibi; occiderat enim sol; et sumpsit ex lapidibus loci et posuit ad caput suum et dormivit in loco illo et somniavit. Et ecce scala stabilita super terram, cuius caput pertingebat ad caelum; et angeli Dei ascendebant et descendebant per illam, et Dominus incumbebat super illam et dixit: Ego sum Deus Abraham patris tui et Deus Isaac, noli timere; terram, in qua tu dormis super eam, tibi dabo illam et semini tuo; et erit semen tuum sicut harena terrae, et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem et ad orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum, custodiens te in omni via quacumque ibis, et reducam te in terram hanc, quia non te derelinquam, donec faciam omnia, quae tecum locutus sum. Et surrexit Iacob de somno suo et dixit: Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam. Et timuit et dixit: Quam terribilis locus hic; non est hoc nisi domus Dei et haec porta est caeli. Et surrexit Iacob et sumpsit lapidem, quem supposuit ibi sub caput suum, et statuit illum titulum et superfudit oleum in cacumen eius; et vocavit Iacob nomen loci illius: domus Dei."
Hoc ad prophetiam pertinet; nec more idololatriae lapidem perfudit oleo Iacob, velut faciens illum Deum; neque enim adoravit eundem lapidem vel ei sacrificavit; sed quoniam Christi nomen a chrismate est, id est ab unctione, profecto figuratum est hic aliquid, quod ad magnum pertineat sacramentum.
5 Scalam vero istam intellegitur ipse Salvator nobis in memoriam revocare in evangelio, ubi, cum dixisset de Nathanael: "Ecce vere Israelita, in quo dolus non est," quia Israel viderat istam visionem (ipse est enim Iacob), eodem loco ait: "Amen, amen, dico vobis, videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis."
Perrexit ergo Iacob in Mesopotamiam, ut inde acciperet uxorem.
6 Unde autem illi acciderit quattuor habere feminas, de quibus duodecim filios et unam filiam procreavit, cum earum nullam concupisset inlicite, indicat scriptura divina. Ad unam quippe accipiendam venerat; sed cum illi altera < pro altera > supposita fuisset, nec ipsam dimisit, qua nesciens usus fuerat in nocte, ne ludibrio eam videretur habuisse, et eo tempore, quando multiplicandae posteritatis causa plures uxores lex nulla prohibebat, accepit etiam illam, cui uni iam futuri coniugii fidem fecerat.
7 Quae cum esset sterilis, ancillam suam, de qua filios ipsa susciperet, marito dedit; quod etiam maior soror eius, quamvis peperisset, imitata, quoniam multiplicare prolem cupiebat, effecit. Nullam Iacob legitur petisse praeter unam, nec usus plurimis nisi gignendae prolis officio, coniugali iure servato, ut neque hoc faceret, nisi uxores eius id fieri flagitassent, quae corporis viri sui habebant legitimam potestatem.
8 Genuit ergo duodecim filios et unam filiam ex quattuor mulieribus. Deinde ingressus est in Aegyptum per filium suum Ioseph, qui venditus ab invidentibus fratribus eo perductus fuit atque ibidem sublimatus.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXXVII <<<     >>> XXXIX
monumenta.ch > Augustinus > 38